- LEUCOTHEA
- I.LEUCOTHEAOrchami Babyloniorum Regis filia, cuius amore captus Apollo, in Eurynomes (ea Leucothoes mater erat) figuram fe transformavit, et tamquam secreto aliquid cum filia colloqui vellet, famulas, quibus comitata erat, secerere iussit. Deinde pristinae formae restitutus, professus quis esset, post multas blanditias, non admodum invitae vim intulit. Quod cum rescivisset Clytie, quae mutuo Apollinis amore tenebatur, zelotypiae stimulis exagitata, Orchamo Regi filiae amores enuntiavit, qui ut naturâ crudelis erat, filiam vivam defodit. Cuius mortem aegerrime ferens Apollo, cum vitae eam restituere non potuisset, in virgam thuream eam commutavit. Ovid. Met. l. 4. v. 196. et 220. Arbor autem thurifera eadem ratione fingitur amata ab Apolline, s. Sole, quâ Daphne, s. laurus, viz. quod gaudeat locis maxime apricis, et ferat fructus ad salutaria remedia utiles.II.LEUCOTHEAins. maris Tyrrheni, apud Capreas, et prom. Minervae, teste Plin. l. 3. c. 6. Item fons Sami ins. Idem. Et Arabiae, et Aegypti urbs. Idem. P. Mela l. 2. c. 7.III.LEUCOTHEAux. Athamantis, Vide Ino, et Athamas. Prop. l. 2. Eleg. 38. v. 19.Ino etiam primâ terris aetate vagata est,Hanc miser implorat navita Leucothoen:Idem l. 2. Eleg. 26. v. x. Ovid. Met. l. 4. v. 542.Leucotheaque Deum cum matre Palaemona dixit.Idem Fast. l. 6. v. 545. Leucothoe Graiis, Matuta vocabere nostris. Cic. 1. Tusc. Qu. Quid? Ino Cadmifilia, nomine Leucothea nominata est a Graecis, Matuta habetur a nostris. Vet. Gloss. Albunea, Λευκοθέα. Fabula est apud Apollod. l. 3. Hom. Il. ε. Paus. Atticis, Corinthiacis et Messeniacis. Nic. Lloyd. Strabo l. 12. p. 544. 554. et l. 16. p. 737.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.